previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. Multa iam beneficiorum exempla referam et dissimilia et quaedam inter se contraria. Dedit aliquis domino suo vitam, dedit mortem, servavit periturum et, hoc si parum est, pereundo servavit ; alius mortem domini adiuvit, alius decepit. [2] Claudius Quadrigarius in duodevicensimo annalium tradit, cum obsideretur Grumentum et iam ad summam desperationem ventum esset, duos servos ad hostem transfugisse et operae pretium fecisse. Deinde urbe capta passim discurrente victore illos per nota itinera ad domum, in qua servierant, praecucurrisse et dominam suam ante egisse ; quaerentibus, quae- nam esset, dominam et quidem crudelissimam ad supplicium ab ipsis duci professes esse. Eductam deinde extra mures summa cura celasse, donec hostilis ira consideret ; deinde, ut satiatus miles cito ad Romanos mores rediit, illos quoque ad suos redisse et dominam [p. 170] sibi ipsos dedisse. [3] Manu misit utrumque e vestigio illa nec indignata est ab his se vitam accepisse, in quos vitae necisque potestatem habuisset. Potuit sibi hoc vel magis gratulari ; aliter enim servata munus notae et vulgaris clementiae habuisset, sic servata nobilis fabula et exemplum duarum urbium fuit. [4] In tanta confusione captae civitatis eum sibi quisque consuleret, omnes ab illa praeter transfugas fugerunt ; at hi, ut ostenderent, quo animo facta esset prior illa transitio, a victoribus ad captivam transfugerunt personam parricidarum ferentes ; quod in illo beneficio maximum fuit, tanti iudicaverunt, ne domina occide- retur, videri dominam occidisse. Non est, mihi crede, non dico1 servilis, sed vilis2 animi egregium factum fama sceleris emisse. [5] Vettius, praetor Marsorum, ducebatur ad Romanum imperatorem ; servus eius gladium militi illi ipsi, a quo trahebatur, eduxit et primum dominum occidit, deinde : " Tempus est," inquit, " me et mihi consulere ! iam dominum manu misi," atque ita traiecit se uno ictu. Da mihi quemquam, qui magnificentius dominum servaverit.

1 non dico O, Préchac : condicio Hosius.

2 sed vilis added by Préchac.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: